Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/72

Haec pagina emendata est


dam, quam bene donata : non numero, nec pondere beneficia, nec ulla, nisi accipientis æstimatione, pendam. Nunquam id mihi multum erit, quod dignus accipiet. Nihil opinionis causa, omnia conscientiæ faciam : populo spectante fieri credam, quidquid me conscio faciam. Edendi mihi erit bibendique finis, desideria naturæ restinguere, non implere alvum, et exinanire. Ergo amicis jucundus, inimicis mitis et facilis, exorabor antequam roger ; honestis precibus occurram. Patriam meam esse mundum sciam, et præsides deos hos supra me, circaque me stare, factorum dictorumque censores. Quandocumque autem natura spiritum repetet, aut ratio dimittet, testatus exibo, bonam me conscientiam amasse, bona studia : nullius per me libertatem diminutam, minime meam. »

XXI. Qui hoc facere proponet, volet, tentabit, ad deos iter faciet : nae ille, etiamsi non tenuerit, magnis tamen excidet