Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/68

Haec pagina emendata est


libidinosi, ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est ? Negatis quemquam præstare quæ loquitur, nec ad exemplar orationis suæ vivere. Quid mirum ? quum loquantur fortia, ingentia, omnes humanas tempestates evadentia ? quum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit ? ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent : hi qui in se ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus, tot crucibus distrahuntur : et maledici, in alienam contumeliam venusti sunt. Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suos spectatores conspuerent.
XX. Non præstant philosophi quæ loquuntur ? multum tamen præstant quod loquuntur, quod honesta mente concipiunt. Utinam quidem et paria dictis agerent ! quid esset illis beatius ? interim non est quod contemnas bona verba, et bonis cogitationibus plena præcordia. Studiorum salutarium, etiam citra effectum, laudanda tractatio est. Quid mirum, si non