XVII. Si quis itaque ex istis qui philosophiam conlatrant,
quod solent, dixerit : « Quare ergo tu fortius loqueris quanm vivis ? Quare superiori verba summittis ; et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas, et damno moveris, et lacrimas, audita conjugis aut amici morte, demittis, et respicis famam, et malignis sermonibus tangeris ? Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat ? cur non ad præscriptum tuum cœnas ? cur tibi nitidior supellex est ? cur apud te vinum ætate tua vetustius bibitur ? cur arvum disponitur ? cur arbores præter umbram nihil daturæ conservantur ? quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit ? quare pædagogium pretiosa veste succingitur ? quare ars est apud te ministrare, nec temere et ut libet, collocatur argentum, sed perite servatur, et est aliquis scindendi obsonii magister ? » Adjice, si vis : « Cur trans mare possides ?
|