Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/50

Haec pagina emendata est


ejus et temperatores erimus ; aliquid nos exorabit, nihil coget. At hi qui voluptati tradidere principia, utroque caruere ; virtutem enim amittunt ; ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet : cujus aut inopia torquentur, aut copia strangulantur. Miseri, si deseruntur ab illa : miseriores, si obruuntur ! sicut deprehensi mari Syrtico, modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur. Evenit autem hoc nimia intemperantia, et amore cæco rei ; nam mala pro bonis petenti, periculosum est assequi. Ut feras cum labore periculoque venamur, et captarum quoque illarum sollicita possessio est, sæpe enim laniant dominos, ita habentes magnas voluptates in magnum malum evasere, captæque cepere. Quæ quo plures majoresque sunt, eo ille minor ac plurium servus est, quem felicem vulgus appellat. Permanere libet in hac etiam nunc hujus rei imagine ; quemadmodum qui bestiarum cubilia indagat, et laqueo captare feras magno æstimat, et magnos canibus circumdare saltus, ut illarum vestigia premat, potiora deserit, multisque officiis renuntiat