Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/48

Haec pagina emendata est


venerunt, vitia. Quisquis ad virtutem accessit, dedit generosæ indolis specimen ; qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans a viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quæ ex iis intra naturale desiderium sistant, quæ in præceps ferantur, infinitæque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles. Agedum, virtus antecedat : tutum erit omne vestigium ; et voluptas nocet nimia : in virtute non est verendum, ne quid nimium sit, quia in ipsa est modus. Non est bonum, quod magnitudine laborat sua.
XIV. Rationabilem porro sortitis naturam, quæ melius res quam ratio proponitur ? et si placet ista junctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas, et circa corpus, ut umbra, versetur. Virtutem quidem, excellentissimam omnium, voluptati tradere ancillam, nihil magnum animo capientis est. Prima virtus sit, hæc ferat signa : habebimus nihilominus voluptatem, sed domini