Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/30

Haec pagina emendata est


sibus insita, et capiens inde principia : nec enim habet aliud unde conetur, aut unde ad verum impetum capiat ; in se revertatur. Nam mundus quoque cuncta complectens, rectorque universi Deus, in exteriora quidem tendit, sed tamen in totum undique in se redit. Idem nostra mens faciat : quum secuta sensus suos, per illos se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit. Hoc modo una efficietur vis ac potestas, concors sibi : et ratio illa certa nascetur, non dissidens nec hæsitans in opinionibus comprehensionibusque, nec in sua persuasione. Quæ quum se disposuit, et partibus suis consensit, et (ut ita dicam) concinuit, summum bonum tetigit. Nihil enim pravi, nihil lubrici superest ; nihil in quo arietet, aut labet. Omnia faciet ex imperio suo, nihilque inopinatum accidet : sed quidquid aget, in bonum exibit, facile et parate, et sine tergiversatione agentis. Nam pigritia et hæsitatio pugnam et inconstantiam ostendit. Quare audacter