Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/26

Haec pagina emendata est


bonum immortale est, nescit exire : nec satietatem habet, nec pœnitentiam ; nunquam enim recta mens vertitur : nec sibi odio est, nec quidquam mutavit, quia semper secuta est optima : at voluptas tunc, quum maxime delectat, exstinguitur. Nec multum loci habet ; itaque cito implet ; et tædio est, et post primum impetum marcet. Nec id unquam certum est, cujus in motu natura est. Ita ne potest quidem ulla ejus esse substantia, quod venit transitu celerrime, in ipso usu sui periturum. Eo enim pervenit, ubi desinat : et dum incipit, spectat ad finem.

VIII. Quid, quod tam bonis, quam malis, voluptas inest, nec minus turpes dedecus suum, quam honestos egregia delectant. Ideoque præceperunt veteres, optimam sequi vitam, non jucundissimam : ut rectæ ac bonæ voluntatis non dux, sed comes voluptas sit. Natura enim duce utendum est : hanc