Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/12

Haec pagina emendata est


offensantes ea ipsa, quæ desideramus. Sed ne te per circuitus traham, aliorum quidem opiniones præteribo : nam et enumerare illas longum est, et coarguere : nostram accipe. Nostram vero quum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus : est et mihi censendi jus. Itaque aliquem sequar, aliquem jubebo sententiam dividere : fortasse et post omnes citatus, nihil improbabo ex his quæ priores decreverint, et dicam : « Hoc amplius censeo. » Interim, quod inter omnes Stoicos convenit, rerum naturæ assentior ; ab illa non deerrare, et ad illius legem exemplumque formari, sapientia est. Beata est ergo vita, conveniens naturæ suæ ; quæ non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est, et in perpetua possessione sanitatis suæ ; deinde, si fortis ac vehemens, tum pulcherrima et patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa, non anxie : tunc aliarum rerum quæ vitam instruunt, diligens, sine admiratione cujusquam : usura for-