mant, a favore trahitur ; sed imperatur silentium, ut rite peragi possit sacrum, nulla voce male obstrepente.
XXVII. Quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut, quoties aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et compressa voce audiatis. Quum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur ; quum aliquis secandi lacertos suos artifex, brachia atque humeros suspense manu cruentat ; quum aliquis genibus per viam repens ululat, laurumque linteatus senex, et medio lucernam die præferens, conclamat iratum aliquem deorum : concurritis et auditis, et divinum esse eum, invicem mutuum alentes stuporem, affirmatis. Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit, omnique
honestiorem curia reddidit, proclamat : « Quis iste furor ? quæ ista inimica diis hominibusque natura est, infamare virtutes, et malignis sermonibus sancta violare ? Si potestis, bonos laudate : si minus, transite. Quod si vobis exercere tetram istam licentiam placet, alter in alterum incur-
|