Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/102

Haec pagina emendata est


positum apparet, malumque consilium, etiam ibi ubi nocere non potuit. Sic vestras hallucinationes fero, quemadmodum Jupiter optimus maximus ineptias poëtarum : quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit, et abnoctantem, alius sævum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorum ingenuorum corruptorem, et cognatorum quidem ; alius parricidam, et regni alieni paternique expugnatorem. Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, si tales deos credidissent. Sed quamquam ista me nihil lædant, vestra tamen vos moneo causa : suspicite virtutem. Credite his, qui illam diu secuti, magnum quiddam ipsos, et quod in dies majus appareat, sequi clamant. Et ipsam ut deos, et professores ejus ut antistites colite, et quoties mentio sacra litterarum intervenerit, favete linguis ! » Hoc verbum non, ut plerique existi-