Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/81

Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1267.
C. 11—13. 35
Anno quinquagesimo secundo Henici III.
Cotton MS.

{hwe|dredis|Hundredis}} diversis habeant tenementa [sua], non habeant necesse venire ad hujusmodi turnos, nisi in ballivis ubi fuerint conversantes, & teneantur turni secundiim formam magne carte Regis, & sicut temporibus Regis Richardi & Johannis teneri conseverunt.

CAP. XI.

Provisum est eciam, quod nec in itinere Justiciar', nec in Comitatibus, Hundredis, nec in Curia Baronum, de cetero capiantur fines ab aliquibus pro pulcre placitando, nec per sic quod non occasionentur.

Et sciendum, quod per istam constitutionem non tdlluntur fines certi, seu presentationes [prestatione] arentate a tempore quo dominus Rex primo transfretavit in Britanniam usque nunc.

CAP. XII.

In placjto vero dotis [de dote] quod vocatur unde nichil habet, dentur de cetero quatuor dies rper annum ad minus, & plures si commode fieri possit, ita quod habeant quinque vel sex per annum ad minus. In assisis autem ultime presentacionis, & in placito quare impedit de ecclesiis vacantibus, dentur dies de quindena in quindenam, vel de tribus septimanis in tres septimanas, prout locus propinquus fuerit, vel remotus. In placito vero quare impedit, si ad primum diem, ad quem summonitus fuerit, non venerit nee essonium miserit impeditor, attachietur ad alium diem, quo die si non venerit, nec esson' miserit, distringatur per magnam districcionem superius dictam; & si tunc non venerit, per ejus defaltam scribatur Episcopo loci, quod reclamatio impeditoris ilia vice conquerenti non obsistat, salvo impeditori alias jure suo, cum inde loqui voluerit. Eadem. lex de attachiamentis faciendis de omnibus brevibus, ubi attachiamentajacent, quoad districciones faciendas firmiter observetur; Ita tamen, quod secundum attachiamentum siat per meliores plegios, & postmodum ultima districcio.

CAP. XIII.

ET sciendum, quod postquam aliquis posuerit se in inquisicionem aliquam, que emerserit, vel emergere possit in hujusmodi brevibus, non habeat nisi unicum essonium, & [vel] unicam defaltam; ita scilicet, quod si ad diem sibi datum per essonium suumn non venerit, aut si secundo die defaltam secerit, tunc inquisicio ilia per defaltam ipsius capiatur, & tunc secundum inquisicionem per defaltam ipsius ad judicium procedatur. Et si inquisicio ilia capta fuerit in Comitatu per Vicecomitem, vel per Coronatorem, ad Justiciarios domini Regis ad certum diem remittend. & si pars rea non venerit ad