Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/80

Haec pagina nondum emendata est
34 C. 10,
A. D 1267.
Anno quinquagesimo secundo Henrici III.
Cotton Ms.

possit de hereditate ilia nisi unicam sectam exigere, sicut prius fieri consuevit. Et si feoffati illi Warrantum vel medium non habeant, qui eos acquietare debeat, omnes feoffati contribuant pro porcione sua ad sectam illam faciendam. Si autem contingat, quod domini Cur' tenentes suos contra hanc constitucionem pro hujusmodi secta distringant, tunc ad querimoniam tenentium illorum attachientur, quod ad Curiam domini Regis veniant ad brevem diem, inde responsuri, & unicum. habeant effonium, si fuerint in regno; & incontinenti[1]" deliberentur conqucrenti averia sua, sive alie districciones hac occasione facte, & deliberate remaneant, donee placitum inde inter cos terminetur. Et si domini Curiarum,. qui hujusmodi districciones fecerint, ad diem, ad quem attachiati fuerint, non venerint, vel diem per essonium suum sibi datum non observaverint, tunc mandetur Vicecomiti, quod eos ad alium diem venire faciat, ad quem diem si non venerint, mandetur Vicecomiti, quod distringantur per omnia que habent in balliva sua, ita quod Vicecomes respondeat domino Regi de exitibus, & quod habeat corpora eorum ad certum diem presigendum: ita quod si ad ilium diem non venerint, eat pars conquerens inde sine die, & averia sua sive, districciones alie deliberate remaneant, donec secctam illam domini recuperaverint per consideracionem Curie domini Regis; & cessent interim districciones hujusmodi, salvo dominis Curiarum jure suo de sectis illis perquirendis in forma juris, cum inde loqui voluerint: & cum domini Curiarum venerint responsuri conquerentibus de hujusmodi transgressionibus, si super hoc. convincantur, tunc per considerationem Curie domini Regis recuperent versus [eos] conquerentes dampna sua, que sustinuerunt occasione districcionis predicte.

Simili mode si tenentes post hanc constitucionem subtrahant dominis feodi sectas, quas facere debeant, & quas ante tempus predicte transfretacionis & hactenus facere consueverunt, tunc per eandem justitiam & celeritatem, quoad dies prefigendos, & districciones admittendas, consequantur domini Cur' justiciam de sectis illis, una cum dampnis suis, quemadmodum tenentes dampna sua recuperant; & hoc scilicet de dampnis recuperandis intelligatur de subtraccionibus sibi factis, & non de subtraccionibus factis predecessoribus suis. Verumptamen domini Curiarum seisinam de hujusmodi sectis recuperare non poterunt per defaltam, sicut hactenus fieri, consuevit. De sectis autem, que ante tempus supradictum subtracte suerunt, currat lex communis sicut prius consuevit.

CAP. X.

DE turnis Vicecomitum provisum est, ut necesse non habeant ibi venire Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Priores, Comites, Barones, nec aliqui viri religiosi, nec mulieres, nisi eorum presentia oh aliquam causam specialiter exigatur; set teneatur turnus sicut temporibus predecessorum domini Regis teneri consuevit. Et si qui in Hun- dredis

  1. Incontineater in marg.