Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/76

Haec pagina nondum emendata est
30 C1.
A. D. 1267.
Anno quinquagesimo secundo Henrici III.


STATUTUM de MARLEBERGE.

Cotton MS. Claudius, D. 2.

ANNO gratie Millesimo Ducentesimo Sexagesimo septimo, regni autem domini H. Regis, filii Regis Johannis quinquagesimo secundo. In Octabis sancti Martini, providente ipco domino Rege ad regni cui Anglie melioracionem, & exhibicionem justicie, prout regalis officii exposcit utilitas, pleniorem, convocatis discretioribus ejusdem regni, tam majoribus quam minoribus, provisum est, & statutum, ac concordit' [concordatum] & ordinatum, ut cum regnum Anglie multis tribulationibus, & diffenfionum incommodis, nuper depressum, in reformacione legum & jurium, quibus pax & tranquilitas incolarum conservari indigeat, ad quod remedium salubre per ipsum Regem & suos fideles oportuit adhiberi, provisiones, ordinationes, & statuta subscripta ab omnibus regni ipsius incolis, tam Majoribus quam minoribus, firmiter ac inviolabiliter temporibus perpetuis statuit observari.

CAP. I.

CUM autem tempore turbationis nuper in J regno [[nostro suborte, & deinceps, multi Magnates & alii justiciam non dignati [dedignati] suerint recipere per dominum Regem & Curiam suam, prout debuerunt & consueverunt temporirbus predecessorum ipsius domini Regis, & eciam tempore suo; sed de vicinis suis & aliis per seipsos graves ultiones fecerunt, & districtiones, quousque redempciones receperint ad voluntatem suam. Et preterea cmidam eorum se per Ministros domini Regis justiciari non permittunt, nee sustineant quod per ipsos liberentur districtiones, quas auctoritate propria seceiint ad voluntatem suam: Provisum est, & [1] concorditer concessum, quod tam majores, quam minores, jufticiam habeant & recipiant in Curia domini Regis; Et nullus de cetero ultiones aut districtiones faciat per [propriam] voluntatem suam, absque consideracione Curie domini Regis, [et] si forte dampnum vel injuria sibi fiat, unde emendas habere voluerit de vicino suo, sive majore vel minore. Super autem articulo supradicto provisum est & concessum, ut si quis de cetero ultionem hujusmodi capiat per voluntatem suam propriam absque confideracione Curie domini Regis, ut predictum est, & inde convincatur, puniatur per redempcionem, & hoc secundum quantitatem delicti. Et similiter si super vicinum suum faciat districcionem sine consideracione Curie domini Regis, per quod dampnum habeat, puniantur eodem modo, & hoc secundum quantitatem delicti. Et nichilominus fiant cmcnde plenc & sufficienter [sufictentes] eisdem qui dampnum sustinuerunt per hujusmodi districciones.

  1. Concrodatum ordinatum & in marg.