Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/679

Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1455.
C. 3-7. 633
Anno triceſinao nono Henrici VI

jusmodi indictamenta utrum indictatores predicti & eorum quilibet tempore hujusmodi indictamentorum captorum habuerunt terras & tenementa aut aliqua alia persona vel persone ad eorum usum ad annuum valorem centum solidorum infra eundem comitatum ultra omnia onera ubi hujusmodi indictamenta capi contingunt. Et si inveniatur coram Domino Rege vel coram aliquo justitiariorum suorum quod dicti indicatores aut aliquis ipsorum tempore hujusmodi indictamenti sic capti non habuerunt vel non habuit nec aliquis ad eorum usum habuit terras & tenementa ad valorem centum solidorum per annum quod tunc indictamentum predictum quoad aliquam hujusmodi aliam personam vel personas supposit' per hujusmodi indictament' esse vel suisse inhabitant' sive conversant' infra dictum comitatum Lancastrie vacuum & nullius effectus existat.

CAP. VII.

ITEM cum de tempore a diu non elapso infra civitatem Norwici & comitatus Norffolcie & Suffolcie nisi sex vel octo communes attornati ad cur' Domini Regis divertentes ad maximum extitissent quo tempore magna tranquillitas in dictis civitate & comitatibus regnabat parvaque tribulatio seu vexatio per sectas minus veras vel forinsecas habebatur Jamque ita est quod in dictis civitate & comitatibus quater viginti attornati vel plures existunt majore parte ipsorum non habente aliquod aliud vivere set solummodo lucrum suum per dictam occupationem attornat' Ac etiam majore parte ipsorum non existente de sufficienti sci- entia essendi attornat' qui ad unamquamque seriam mercatum & alia loca ubi populi congregatio existit declinant populum exortantes procurantes moventes & excitantes ad sectas minus veras sectas forinsecas sectas pro parvis transgressionibus parvis offensis & parvis summis de debito capiendis quorum actiones sunt triabiles & determinabiles in curiis baronum unde quamplures secte potius ex mala voluntate & malitia quam ex rei veritate procedunt in dictorum inhabitantium civitatis & comitatuum predcitorum vexationem multiplicem dampnaque non modica necnon omnium curiarum baronum in dictis comitatibus diminutionem perpetuam nisi de remedio in hac parte congruo provideatur. Prefatus Dominus Rex premissa considerans de avisamento assensu & auctoritate predictis ordinavit & stabilivit quod totis temporibus suturis sint nisi sex communes attornati in dicto comitatu Norffolcie & sex communes attornati in dicto comitatu Suffolcie & duo communes attornati in dicta civitate Norwici fore attornat' in cur' de recordo & quod omnes predicti quatuordecim attornati sint electi & admissi per duos Capitales Justitiarios Domini Regis pro tempore existentes de magis sufficientibus & optime instructis juxta discretiones suas et quod electio & admissio omnium attornatorum qui erunt electi & admissi per dictos Justitiarios pro tempore existentes ultra dictum numerum in comitatibus predictis sint vacue & de nulla auctoritate neque recordo et si sit aliqua persona vel persone que presumit vel presumunt aut usurpant vel usurpat super ipsas sore attornatos in curiis de Formula:Hyphenated word start