Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/64

Fuit in emendando quaedam difficultas

18 C. 5, 6. Anno vicesimo Henricii III A. D. 1235.

Cotton MS.
egressum, in forma predicta ; Et disseisitores sint 

in misericordìa domini Regis, & dampna reddent sicut reddi [1] debent ante provisionem istam: Si autem recognitum fuerit per assisam, quod conquerentes sufficentum habent cuni libero & sufficienti ingressu & egressu, ut predictum est, tunc licite faciant alii commodum summ de residuo, & recedant de illa assisa quieti.

CAP V. V. Similiter provisum est, & concessum a domino Rege, quod de cetero non currant usure contra alìquem infra etatem existentem a tempore mortis antecessoris sui, cujus heres ipse est, usque ad legitimam etatem suam ; Ita tamen quod propter hoc non remaneat solucio debiti principalis, simul cum usura ante mortem antecessoris sui, cujus heres ipse est.

CAP. VI VI. DE heredibus per parentes, vel per alios, vi abductus, vel detentis, in provisum est quod quicunque lacius inde convictus suerit, quod puerum sic maritaverit, reddat perdenti valorem maritagii Et pro delicto corpus ejus capiatur & imprisonetur, donec Et perdenti delicto emendaverit delictum si puer maritetur Et petera donec domino Regi satisfecerit pro transsgressione. Et hoc fiat de herede infra quatuordecim annos existente. De herede autem, [qui] cum sit quatordecim annorum, vel ultra, usque ad plenum etatem, si se maritaverit sine licencia domini sui, ut ei auferat maritagium, ubi & Dominus offerat, ei rationable maritagium, ubi non disparagetur, dominus suus tunc tenet terram ejus ultra terminum eatis sue, scilicet viginti & unius anni per tantum tmepus, quod possit inde duplicem valorem maritagii recipere, secundum estimationem legalium hominum, vel secundum guod ei pro eodem maritagio prius suerit oblatum sine fraude & malicia, & secundum quod probari poterit in Curia domini Regis. De dominis qui maritaverint illos quos habent in Custodìa [sua] villanis, vel aliis, sicut burgensibus, ubi dispargentur; [tunc] si talis heres fuerìt infra quatuordecim annos & talis etatis, quod consentire [2] tunc si parentes conquerantur[3], dominus ille amitat custodiam usque ad legitimam etatem heredis & omne commodum, quod indie [4] perceptum fuerit convertatur in commodum ipsius[5] qui infra etatem est, secundum disposicionem & provisionem parentum [6] contra dedecus ei factum; Si autem suerit quatuordecim annorum, & ultra [7] quod consentire porerit, & tali maritagio consenserit, nullasequa tur pena.

  1. Solebant in marg.
  2. Matrimonio in marg
  3. De illo domino in marg
  4. Recuperatum in marg
  5. Heredis in marg
  6. Suorum in marg
  7. Ita in marg.