16 C. 1-3 Anno vicesmo HenriciIII. A.D. 1235:
Provisum est in Curia domini Regis die Mercurii in crastino sancti Vincencii, Anno regni Regis Henrici sil' Regis Johannis vicesimo, apud Merton, coram Archiepiscopo Cantuariensi, & Episcopis Suffraganeis, coram majori parte
DE viduis veso I. que post mortem virorum
suorum expelluntur de dotibus suis & dotes
suas, vel quarentenam habere non possunt sine
placìto videlicet quod quicunque deforciaverit eis
dotes suas vel quarentenam suam de tenementis
de quibus viri sui obierunt seisiti & ipse vidue postea
per placitum recuperaverint ipsi qui de injusto deforciamento
convicti fuerìnt reddant eisdem viduis
dampna sua videlicet valorem totis doris eas contingentis
a tempore mortis virorum suorum usque
ad diem quo ipse vidue per judicium curie seisinam
suam ìnde recuperaverint nichilominus ipsi deforciatores
sint in misericordia domini regis.
Item, omnes vidue de cetero possunt legare blada sua de terra sua, tam de dotibus suis quam de aliis terris & tenementis suis : salvis servitiis dominorum, que de dotibus & allis tenementis suis debentur.
III. Item, si. quis fuerit disseisitus de libero tenementio suo, & coram Justiciariis Itinerantibus seisinam suam recuperaverit per assisam nove dissisine, vel per recogntionem eorum, qui