Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/53

Fuit in emendando quaedam difficultas
Ex Rot. in Turr. Lond.


BReve quod vocatur Praecipe decetero non fiat alicui de aliquo[1] libero tenemento unde liber homo perdat Curiam ſuam.

UNA Menſura vini ſit per totum regnum noſtrum & una menſura cerviſie & una menſura bladi ſcilicet quarter' London' & una latitudo pannorum tinctorum Ruffettorum & haubergettorum ſcilicet due ulne infra Liſtas. De ponderibus vero ſit [2] ſicut de menſuris.

Nichil decetro pro brevi inquiſtionis ab eo qui inquiſtionem petit de vita vel [3] de memberis ſet gratis concedatur & non negetur.

SI [4] aliquiteneant de nobis per feodi firmam vel per ſocagium vel [5] burgagium & de alio teneant terram per ſervicium militar' nos non habebimus cuſtodiam heredis nec terre [6] ſue que eſt de feodo alterius occaſione illius feodi firme vel ſocagiive burgagii nec habebimus cuſtodiam illius feodi firme vel ſocagii vel Burgagii niſi ipſa feodi firma debeat ſervicium militare. Nos non habebimus cuſtodiam heredis vel alicujus terre quam tenet de[7] aliquo alio per ſervicium militare occaſione alicujus parve [8] ſerjantie quam tenet de nobis per ſervicium reddendi nobis cultellos vel ſagittas vel hujuſmodi.

NUllus Ballivus decetero ponat aliquem ad legem manifeſtam [9] nec ad juramentum ſimplici loquela ſua fine teſtibus fidelibus ad hoc inductis.

NUllus liber homo[10] capiatur vel impriſonetur aut diſſeiſiatur de libero tenemento ſuo vel libertatibus vel liberis conſuetudinibus ſuis aut utla-

  1. Deeſt 'libero,' ib.
  2. 'ut,' ib.
  3. D. 'de,' ib.
  4. 'Aliquis teneat,' ib.
  5. 'Per burgaium,' ib.
  6. ' Alicujus,' ib.
  7. D,'aliquo,'ib.
  8. 'Serjanterire,'ib.
  9. 'vel,' ib.
  10. 'De cetero cpaiatur aut,' ib.