Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/266

Haec pagina nondum emendata est
220 Stat. 2. Anno decimo Edwardi III. A.D. 1336.


Et memorandum quod in parliamento predicto concordatum fuit quod articuli predict non tenerentur pro Statuto.

REX vicecomiti Ebor' & coronatoribus suis in eodem comitatu salutem. Quedam statuta pro conservatione pacis nostre et quiete et tranquillitate populi regni nostri in parliamento noftro apud Westm' die Lune proximo post diem Dominicam in medio Quadragesime proximo preterito convocato de assensu prelatorum comitum baronum et totius communitatis regni nostri ibidem existentiam ,edita vobis mittimus in forma patenti sigillo nostro consignata necnon quendam articulum per nos et concilium nostrum in parliamento nostro apud locum predictum in crastino sancti Michaelis anno regni nostri quinto summonito super providentiis pro hospitio nostro et hospitiis consortis nostre ac liberorum nostrorum per provisores eorundem sub certa forma faciendis factum presentibus interclusum mandantes tibi prefato vicecomiti quod tam statuta predicta quam dictum articulum in pleno comitatu tuo ac in singulis locis in balliva tua tam infra libertates quam extra ubi expedire videris legi et publice proclamari ac quantum ad te pertinet firmiter facias observari. Precipimus etiam tam tibi predicto vicecomiti quam vobis prefatis coronatoribus quod manucaptiones de quibus fit mentio in statutis illis sub forma in eis contenta recipiatis et eas nobis in cancellariam nostram mittatis juxtatenorem statutorum eorundem et hoc nullatenus omittatis. T. R. apud Eltham primo die Aprilis. Per ipsura Regem..

{{center|Eodem modo mandutum est singulis vicecomitibus per Angliam,