OUONIAM inter restores ecclesiarum et suos parochianos super arboribus crescentibus in cemiterio altercationes oriri sepius intelleximus, utrisque ad se pertinere contendentibus: Hujusmodi altercationis dubium declarare, juris sacri potius quam statuti juris estimamus. Nam cum cemiterium maxime dedicatum solum sit ecclesie, et quicquid plantatur solo cedat; sequitur necessario, arbores ipsas debere inter facultates ecclesiafticas numerari, de quibus laicis nulla est attributa facultas disponendi, sed sicut sacra scriptura testatur solis sacerdotibus dispofitio et cura indiscussa a Deo commissa decet.
Verum cum arbores ipse propter ventorum impetus, ne ecclesiis noceant, sepe plantantur; prohibemus ne ecclesiarum restores ipsas presumant prosternere indistincte, nisi cum cancellus ecclesie necessaria indigeat refectione. Nec in alios usus aliqualiter convertantur; preterquam si navis ecclesie indiguerit similiter refectione, et rectores parochiarum indigentium eis caritative de arboribus ipsis duxerint largiendum: quod fieri non precipimus, sed cum factum fuerit commendabimus.
DOMINUS Rex concessit quod omnes qui Milites esse debent & non sunt & districti fuerint ad arma militaria suscipienda infra Festum Nat' domini habeant respectum ad predicta arma militaria suscipienda usque in Ocatabas sancti Hillar' sine occasione & extunc distringantur nisi interim, &c. Item concessit quod si aliquis quefitus fuerit in Cancellaria eo quod districtus fuerit &c. & non habeat quadraginta libratas terre in feodo vel ad terminum vit sue & hoc velit verificare per patriam tunc discretis & legalibus Militibus de Comitatu ad predictam inquisitionem capiendam scribatur Et si per illam inquisitionem ita fuisse constiterit fiet ei-remedium & cesset districtio Item si aliquis implacitatus fuerit de tota terra sua vel etiam de parte ejusdem ita quod residuum non sufficiat ad valentiam quadraginta librarum & hoc possit verificare tunc cesset districtio donec placitum illud terminetur Item si aliquis eorum tetieatur in certis debitis atterminatis ad saccarium ad certam summam inde capiend' per annum & residuum terrarum suarum ultra predictam summam valorem quadraginta librarum annuarum non excedat cesset districtio donec predictum debitum fuerit solutum & nullus distringatur ad arma militaria suscipienda antequam venerit ad etatem viginti & unius anni,
- ↑ This is taken from the Secunda pars veterum Statutorum by Pulton.