Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/200

Haec pagina nondum emendata est
154 Stat, i
A. D. 1306.
Anno tricesimo quarto Edwardi I.
Ex Rot. in Turr. Lond.

recuperet seisinam suam & dampna sua in duplo et proponents exceptionem illam habeant penam supradictam. Si autem neuter tenendum ad diem ilium venerit tunc per eorum defaltam versus eos capiatur assisa. Et si compertum sit per eandem assisam quod exceptio ilia vere & rite fuit proposita quod ipsi qui eam proponunt fuerant conjunctim feoffati antequam querens breve suum versus ipsos impetravit non procedatur ulterius ad assisam set cassetur breve querentis. Hoc idem observetur si ambo vel unus tantum venerit si comperiatur per assisam quod exceptio predicta ut prediclum est veraciter fuit proposita. Eodem modo statutum & concordatum est quod in assisis Mortis antecessoris & Juratis de utrum ad primum diem quo partes comparuerint in Curia si tenens proponat predictam exceptionem contra petentem & de hoc pretendat cartam & petens offerat verificare per assisam vel juratam quod die impetrationis brevis sui ille qui talem exceptionem proposuit suit solus tenens extunc idem processus & modus procedendi servetur in hujusmodi assisis Mortis antecessoris & Juratis de utrum qui preordinatus est & statutus in assisis Nove disseisine et eadem pena delinquentibus & convictis infligatur. In aliis vero brevibus per que ten' petuntur talis fiat processus quod si primo die quo partes comparuerint in Cur' tenens proponat exceptionem predictam de conjuncto feoffamento & petens offerat verificare per juratam patrie quod die impetrationis brevis sui ille qui exceptionem illam proposuit suit solus tenens tunc idem processus & modus procedendi servetur inter partes quousque jurata inde inter eas transierit. Et si convincatur per juratam quod exceptio ilia veraciter fuit proposita tunc cassetur breve petentis & si comperiatur per juratam quod exceptio ilia falso & in lesionem partis proposita fuit tunc petens recuperet seisinam fuam de tenementis petitis & tenens puniatur per penam statutam supra in assisis Nove disseisine quoad prisonam & quoad dampna secundum discretionem Justic'. Et volumus &' concedimus quod istud statutum incipiat tenere locum in crastino festi Sancti Petri ad vincula proximo futur'. Quia etiam lites in Curia Christianitatis hactenus indebitas dilationes multotiens fortiebantur per hoc quod breve nostrum quod vocatur Indicavit Judicibus talium litium in initio earum delatum suit & super hoc capitalis Justiciarius noster ad consultationem super tali processu faciendam rite seu debito modo nequivit procedere concordatum est quod tale breve Indicavit alicui decetero non concedatur antequam lis in Curia Christianitatis inter partes fuerit contestata & quod per inspectionem libelli Cancellarius noster super hoc certioretur. In cujus rei testimonium &c. T. R. apud Westm' xxvii die Maii[1]

  1. The Notes following an on the Roll, viz. Istud statutum missium suit Justic' de banco & in singulis comitaiibus per Angliam. Et mandatum est prefatis justic' quod statutum illud in dicto banco publice faciant prcclamari & quantum ad ipsos pertinet firmiter observaii. Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus per Angliam.