Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/199

Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1306, Anno tricefmio quarto Edwardi I.
Stat. 1. 153

The Statute De conjunctim Feoffatis, made 27 Maii, Anno 34 Edw. I. Stat. 1. and Anno Dom. 1306.

Jointenancy pleaded in Abatement of a Writ, &c.
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 34.

REX omnibus ad quos &c, salutem. Non est novum quod nos inter ceteras legum editiones quas temporibus nostris adinvenimus pro nimia enormi transgressione que in brevibus Nove disseisine contingit pre ceteris in illis brevibus celerius apponi decrevimus remedium. Et quia quampluries contingit quod in assisis Nove disseisine tenens excipit contra querentem quod tenet tenementa petita conjunctim feoffatus cum uxore sua non nominata in brevi aliquando cum aliquo extraneo qui similiter non nominatur in brevi & profert cartam que hoc testatur & petit judicium de brevi concordatum est & statutum quod si pars querens offerat verificare per assisam quod die impetrationis brevis sui ille qui talem exceptionem proposuit fuerat solus tenens ita quod uxor sua nec alius aliquid habuit in predictis tenementis tunc Justiciarii coram quibus predicta assisa arrainiata est retineant predictam cartam salvo in custodia eorumdem quousque assisa inde inter eos transierit ut illam que quasi dedicta est. Et scire faciant per breve nostrum sub eorum testimonio parti absenti quam carta testatur simul cum tenente qui presens est conjunc- tim feoffatos quod sit ad certum diem responsura simul cum alio tenente parti querenti tam de exceptione proposita quam de tenementis petitis & positis in visu si sibi viderit expedire. Ad quam diem si ambo qui dicuntur tenentes venerint & feoffamentum illud advocaverint respondeant & manuteneant exceptionem per unum eorum propositam & similiter ulterius ad assisam ac si breve originale super eos conjunctim fuisset impetratum. Et si convincatur per assisam quod exceptio ilia in retardationem juris querentis malitiose suit proposita eo quod ipsi non fuerunt conjunctim feoffati de tenementis illis die impetrationis predicti brevis tunc licet assisa ilia transierit pro tenentibus & contra querentem nichilominus puniantur talem exceptionem proponentes per prisonam unius anni a qua non exeant absque gravi redemptione. Et caveant decetero Justiciarii quod talem exceptionem sic propositam per ballivos aliquorum tenentium non admittant. Si autem ille qui exceptionem proposuit se ad diem ilium absentaverit & alter qui dicitur conjunctim feoffatus comparuerit licet ipse comparens predictam cartam disadvocaverit & dixerit se nichil habere in predictis tenementis nichilominus adjudicetur assisa versus tenentem absentem per ejus defaltam. Et si convincatur per assisam quod ipsi non fuerant conjunctim feoffati die impetrationis brevis predicti & similiter convincatur quod tenens super quem breve fuit impetratum vel alius nominatus in brevi disseisierit querentem tunc habita consideratione ad exceptionem in lesionem partis falso & malitiose propositam & ad disseisinam per eos factam pars querens