Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/182

Haec pagina nondum emendata est
136 Stat. i. Anno vicesimo septimo Edwardi I. A. D. 1299.
Ex Rot. in Turr. Lond.

nuper apud Westm' editi deliquerunt et quos inde culpabiles invenerint ipsos in omnibus secundum formam statuti predicti puniant & caseigent.

CAP. IV.

Item cum statuerimus quod nullus ponatur alicubi extra com' in inquisitionibus recognitionibus & juratis aliquibus qui minus quam centum solidatas terre habeat per quod tam ipsi quam plus terre habentes propter frequentes tam ad Scaccarium quam coram Justic' de utroque Banco summonitiones depauperantur.

Nos tantam intolerabilem populi nostri jacturam advertentes non solum ad eorumdem juratorum exonerationem set etiam ad celerem partibus in cur' nostra placitantibus justitiam exhibendam sta- tuimus & ordinavimus quod inquisitiones & re- cognitiones coram Justic' de utroque Banco dece- tero adjudicande capiantur tempore vacationis co- ram aliquo Justic' eorumdem coram quibus placi- tum deductum fuerit associato illi uno milite com' illius ubi tales inquisitiones emerserint nisi fuerit inquisitio magna indigens examinatione. Et sic in hujusmodi inquisitionibus capiendis decetero fiat prout Justic' ad utilitatem regni nostri potius esse viderint faciendum non obstante statuto nuper apud Westm' super inquisitionibus capiendis edito continente quod si omissa forma in statuto illo or- dinata alique inquisitiones capiantur pro nullis penitus habeantur. Et ideo tibi precipimus fir- miter mjungentes quod itatim & line dilatione quod statim & fine aliqua fac' legi & publicari in civitatibus burgis villis mercatoriis & locis aliis solempnibus per totam ballivam tuam ubi videris expedire omnes articulos supradictos ut illos quos concessimus ac teneri volumus & firmiter observari in forma predicta integre & inconcusse ac omnia & singula suprascripta omnibus scire fac' indilate. T. R. apud Westm' secundo die April[1]


  1. This Note is on the Roll, Consimile statutum usque ibi Et ideo tibi precipimus, &c. missum suit subscriptis videlicct Thesaurario & Baronibus de Scaccario Rogero de Brabanzoun & sociis suis Justic' ad placita R. audienda & terminanda assignatis Johanni de Metinrbam sociis suis Justic' de Banco Regis cum clausula ista Et ideo vobis mandamus quod cartam predictam coram vobis in Banco predicto legi & omnes & singulos articulos supradictes ut illos quos concessimus & teneri volumus quatenus vos & partes coram vobis placitantes contingunt integre & inconcusse observari faciatis. T. R. apud Westm' secundo die April'.