R. apud Turrim London xiij. die Decembr' anno regni sui vicesimo secundo[1].
(6) Rex, &C. Quia ad communem utilitatem populi nostri & regni, de communi concilio ejusdem regni statuerimus, ne aliquis ponatur in juratis, assisis, seu recognitionibus aliquibus extra eomitatum suum pro- prium faciendis, nisi habeat terras aut tenementa ad valentiam centum solidorum per annum ad minus, nec infra eomitatum suum, nisi habeat terras aut tenementa ad valentiam xl s. per annum ad minus, prout in statuto illo quod tibi mittimus sub sigillo nostro, & quod in omnibus & singulis articulis suis de cætero observari volumus, & firmiter teneri, plenius continetur: Tibi præcipimus, & firmiter injungimus, quod statutum illud in pleno comitatu tuo, & in civitatibus, burgis, & villis mercatoriis, & aliis locis publicis & solemnibus' in balliva tua, ubi necesse fuerit, & in expedire videris, legi & publice proclamari, & illud in omnibus & singulis suis articulis (quantum in te est) observari facias & firmiter teneri. Et hoc sicut grave darnpnum tuum vitare volueris, nullo modo omittas. Teste, &c.
Stat. De Malefactoribus in Parcis, made Anno 21 Edw. I. Stat. 2. and Anno Dom. 1293.
Cotton MS. Claudius, D. 2. UT malefaftores in foreftis chaceis parcis & Warennis de cetero plus timeant in eisdem intrare & malefacere quam consueverunt, Dominus Rex ad parliamentum suum post Pascha Anno regni sui vicesimo primo ad inftanciam Mag- natum regni sui concessit et firmiter extunc prece- pit observari quod si quis forestarius parcarius aut warennarius in balliva sua malefactores aliquos in- venerit in balliva sua vacantes ad darnpnum ibidem faciend' & qui se forestariis parcariis aut waren- nariis illis post clamorem & utesium levatum ad pacem Regis adstand' recto reddere noluerint im- mo maliciam suam prosequendo & continuando & pacem Regis diffugiendo fugam fecerint & vi Sc armis se defenderint licet forestarii parcarii & wa- rennarii illi seu alii quicumque ad pacem Domini Regis existentes & in comitiva forestariorum par- cariorum aut warennariorum illorum venientes ad tales malefactores sic inventos areftandos seu capi- endos aliquem seu aliquos hujusmodi malefactorum interfecerint non propter hoc occasionentur coram Domino Rege vel Justic' suis quibuscumque aut aliis ballivis Domini Regis seu aliorum quorum- cumque infra libertatem aut extra nec propter hoc amittant vitam vel membrum aut aliam penam subeant immo firmam pacem Domini Regis inde habeant.
Sed bene caveant forestarii parcarii warennarii & alii quicumque ne occasione contencionis discordie contumelie aut alicujus malivolencie seu odii pre- habitorum aliquibus per ballivas suas transeunti- bus maliciose imponant quod causa malefaciendi in ballivis suis intrant cum hoc non fecerint nee ipsos vagantes ut malefaciant nec malefacientes invene- rint nee causam malefaciendi querentes & sic eos occidant quod si fecerint & de hoc fuerint con- victi fiat de morte sic interfectorum prout aliorum ad pacem Domini Regis existencium & prout de jure & secundum consuetudinem regni fuerit faciendum.
- ↑ This Note is on the Roll, viz. Et memorand' quod istud statutum de verbo ad verbum missum suit in Hibern'. T. R. apud Kenynton xiiij die Augusti anno regni sui vicesimo septimo. Et mandatum suit Johanni Wogan justic' Hibern' quod predictum statutum per totam Hibern'. in locis qutbus expedirt viderit legi & pablice proclamari ac firmiter teneri faciat. T.R. ut supra.