Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/169

Fuit in emendando quaedam difficultas
A. D. 1290.
123
Anno decimo octavo Edwardi I. Stat. 2.
The Statute of Quo Warranto, made Anno 18 Edw. I. Stat. 2. and Anno Dom. 1290.
Cotton MS. Claudius, D. 2.

QUIA brevia de quo Warranto & etiam ju- dicia super placitis eorumdem brevium red- denda diutinam ceperunt dilationem eo quod Justic' in judiciis illis reddend' de voluntate domini Regis non fuerunt hucusque certiorati idem domi- nus ad Parliamentum suum post Pascha apud Westm' anno regni sui decimo odtavo de gratia sua speciali & etiam propter affectionem quam habet erga Pre- lates Comites Barones & ceteros de regno suo con- cessit quod omnes de regno suo quicumque fuerint tarn viri religiosi quam alii qui per bonam inquisi- tionem patrie autalio modo sufficienti verificare po- terint quod ipsi & eorum antecessores vel predecessores usi fuerint libertatibus quibuscumque de qui- bus per brevia fuerint implacitati ante tempus Re- gis Ricardi consanguinei sui aut toto tempore suo & hucusque sine interruptione continuarunt & ita quod libertatibus illis non sint abusi quod partes ad- jornentur ulterius coram eisdem justic' usque ad certum diem & rationabilem infra quem dominum Regem adire possint cum recordo Justic' sub sigillo suo & redire & dominus Rex statum eorum affir- mabit per literas suas. Et illi qui non poterunt seisinam antecessorum seu predecessorum suorum verificare modo quo predictum est deducantur & judicentur secundum legem communem. Et illi qui habent cartas regales secundum cartas illas & earum plenitudinem judicentur.

Preterea dominus Rex de gratia sua speciali con- cessit quod omnia judicia que reddita sunt in pla- citis de quo Warranto per Justic' suos apud Westm' post Pascha predictum & pro ipso domino Rege si partes que amiserunt ad ipsum dominum Regem re- venire voluerint tale habebunt remedium de gratia domini Regis sicut superius est concessum. Con- cessit etiam idem dominus Rex ad parcand' misis & expensis populi de regno suo quod placita de quo Warranto de cetero placitentur & terminentur in itineribus Justic' & quod placita adhuc pendentia readjornentur snfingulis sis Com' usque adventum Justic' in partibus illis, & quod interim post adjor- nationem sic factam remaneant sine die.