Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/165

Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1285.
119
Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. 4.
Cotton MS.

inde teneantur in Cur' Christianitatis dummodo non petatur pecunia sed agatur ad correctionem peccati.

In omnibus istis casibus habet judex ecclesiasticus cognoscere regia prohibitione non obstante licet por- rigatur obquod impetrantlaici prohibitionem in ge- nere super decima oblationibus mortuar' redemptio- nibus penitentiarum violenta manuum injectione in clericum & conversum & in causa difdamationis in quibus casibus agitur ad penam canonicam capiend'.


Respondit dominus Rex ad istos articulos quod in decimis obventionibus oblationibus mortuar' quando agitur ut predictum est prohibitioni non est locus. Et si clericus vel Religiosus decimas suas in horreo congregatas vel alibi existentes vendiderit pro pecunia alicui & implacitetur in Cur' Christianitatis locum habet regia prohibitio quia per venditiones res spirituales sunt temporales & sic transeunt decime in catallis.

Item si contentio sit de jure decimarum originem habens de jure Patronatus & earum decimarum quantitas excedat quartam partem ecclesie locum habet regia prohibitio.

Item si Prelatus imponat penam pecuniariam alicui pro peccato & petat illam pecuniam locum habet regia prohibitio si coram Prelatis pecunia exigatur.

Item si quis manus violemas injecerit in clericum pro pace domini Regis debent emende fieri coram Rege pro excommunicatione vero coram Episcopo & si imponatur pena corporalis quam si reus velit redimere dando prelato vel leso pecuniam potest nec in talibus locus est prohibitioni.

In diffamationibus liberorum corrigant Prelati regia prohibitione non obstante licet porrigatur.


Statuta Civitatis LONDON' edita apud Westm' Anno 13 Edw. I. Regis, Stat. 5. See Appendix.


Forma Conceffionis et exemplificationis Cartarunu Anno 13 Edw. I. Stat. 6. See Appendix.'


STATUTUM EXONIE, 14 Edw. I. See Appendix.


ARTICULI STATUTI EXONIE, See Appendix.