94. | Stat 1. | Anno decimo tertio Edwardi I. | A.D. 1285. |
C A P. XX.
CUM Justitiarii in placito Mortis antecesssoris admittere consueverint responsionem tenentis quod petens non est propinquior heres antecessoris de cujus morte tenementum petitur & hoc paratus est per assisam inquirere concordatum est quod in brevibus de Consanguinitate Avo & Proavo que sunt ejusdem nature admittatur ilia responfio & in- quiratur & secundum illam inquisitionem ad judicium procedatur.
C A P. XXI. CUM in statuto edito apud Glouc' contineatur quod si quis dimiserit terram alicui ad redden- dum valorem quarte partis tenementi vel majoris habeat ille qui dimisit vel ejus heres postquam sue- rit a solutione cessatum per biennium actionem pe- tendi tenementum sic dimissum in dominico. Eo- dem modo concordatum est quod si quis detineat domino suo servicium debitum vel consuetud' per biennium habeat dominus actionem petendi tene- mentum in dominico per tale breve: Precipe A. quod juste &c. reddat B. tale tenementum quod C. de eo tenuit per tale servicium & quod ad predictum B. reverti debet eo quod predictus A. in faciendo servicium predictum per biennium cessavit ut dicit.
Et non solum in isto casu set in casu de quo fit mentio in predicto statuto Glouc' fiant brevia de Ingressu heredi petenti super heredem tenentis & super eos quibus alienatum fuerit hujusmodi tene- mentum.
CAP. XXII.
CUM duo vel plures teneant boscum turbariam piscariam vel alia hujusmodi in communi abs- que hoc quod aliquis sciat suum seperale & aliquis eorum faciat vastum contra voluntatem alterius mo- veatur actio per breve de Vasto & habeat defendefts cum ad judicium venerit electionem capiendi par- tem suam in certo loco per vicecomitem & visum & sacramentum & assignationem vicinorum ad hoc electorum & juratorum vel quod concedatquod ni- chil capiet decetero in hujusmodi bosco turbaria & aliis nisi secundum quod participes sui capere vo- luerint. Et si eligat capere partem suam in certo loco assignetur ei in sua parte locus vastatus secun- dum quod suit antequam vastum fecit. Breve in hoc casu : Cum A. & B. teneant boscum pro indiviso B. fecit vastum, &c.