Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/139

Haec pagina nondum emendata est

A. D. 1285. Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. 1. 93.

CAP. XVI. Priority, of Feoffment giveth Title of Wardship.

Ex Rot. in Turr. Lond.


CAP. XVI. Priority of Feoffmennt giveth Title of Wrdship

IN casu quo alicui minori defcendatur hereditas ex parte patris qui tenuit de uno domino & ex parte matris que tenuit de alio domino dubitatio hucusque exiterit de maritagio hujusmodi minoris ad quem de duobus dominis pertineat concordatum est decetero quod ille dominus habeat maritagium de quo antecessor suus prius fuit feoffatus non ha- bito respectu ad sexum nec ad quantitatem tene- ment set solummodo ad antiquius feoffamentum per servicium militare.

CAP XVII, In Case Essoin De malo lecti doth lie, and where not.

IN itinera Justitiariorum non admittatur dece- tero essonium de malo lecti de tenemento in eodem comitatu nisi ille qui se facit essoniari vera- citer fit infirmus quia si excipiatur a petente quod tenens non est infirmus nec in illo statu quo ve- nire non potuit coram justitiariis admittatur ejus calumpnia. Et si hoc per inquisitionem convinci poterit vertatur illud essonium in defaltam. Nec jaceat de cetero illud essonium in brevi de Recto inter duos clamantes per unum descensum.

CAP. XVIII.

He that reeovereth Debt may sue Execution by Fieri facias or Elegit.

CUM debitum fuerit recuperatum vel in curia Regis recognitum vel dampna adjudicata sint decetero in electione illius qui sequitur pro hujusmodi debito aut dampnis sequi breve quod vice- comes fieri faciat de terris & catallis vel quod vice- conies liberet ei omnia catalla debitoris exceptis bobus & affris caruce & medietatem terre sue quousque debitum fuerit levatum per rationabile pretium vel extentam. Et si ejiciatur de illo tene- mento habeat recuperare per breve Nove dissieisine & postea per breve Reddissieisine si necesse fuerit.

CAP. XIX. The Ordinary chargeable to pay Debts as Executors.

CUM post mortem alicujus decedentis intestati & obligati aliquibus in debito bona deveniant ad ordinarios disponenda obligetur decetero ordinarius ad respondendum de debitis quatenus bona defuncti sufficiunt eodem modo quo executores hujusmodi respondere tenerentur si testamentum fecisset.