distringenti returnum averiorum & sic districtus postquam averia sic retornata iterum replegiaverit cum viderit distringentem comparentem in curia paratum sibi respondere defaltam fecerit ob quam iterum adjudicabitur distringenti returnum averiorum & sic bis tertio & in infinitum replegiabuntur averia nec habebunt judicia curie Regis in hoc casu esseitum super quo non fuit prius remedium provisum ordinatus est in hoc casu talis processus quod quam cito adjudicatum fuerit distringenti returnum averiorum per breve de judicio mandetur vicecomiti-quod returnum habere faciat distringenti de averiis in quo brevi inferatur quod vicecomes ea non deliberet sine brevi in quo fiat mentio de judicio per Justiciarios reddito quod fieri non poterit nisi per breve quod exeat de rotulis Justiciariorum coram quibus deducta fuerit loquela. Cum igitur adierit Justic' & petierit averia sua iterum replegiari fiat ei hoc breve de judicio quod vicecomes capta securitate de prosequendo & etiam de averiis vel catallis retornandis vel eorum pretio si adjudicetur returnum deliberet ei averia vel catalla prius retornata & attachietur qui distrinxit ad veniendum ad certum diem coram Justiciariis coram quibus placitum deducatur in presentia partium. Et si iterato ille qui replegiaverit fecerit defaltam vel alia occasione adjudicetur returnum districtionis jam bis replegiate remaneat diatrictio ilia imperpetuum irreplegiabilis set si de novo & de nova causa fiat districtio de nova distriitiofie servetur processus supradictus.
IN casu quando vir amisit per defaltam tenementum quod fuit jus uxoris sue durum fuit quod uxor post mortem viri sui non habuit aliud recuperare quam per breve de Recto propter quod Dominus Rex statuit quod mulier post mortem viri sui habeat recuperate per breve de Ingressu cui ipsa in vita sua contradicere non potuit quod in forma predicta erit placitand'. Si contra petitionem mulieris tenens excipiat quod habuit ingressum per judicium & comperto quod per defaltam ad quod tenens necesse habet respondere si ab eo queratur tunc necesse habet ulterius ostendere jus suum secundum formam brevis quod prius impetravit super virum & uxorem. Et si verificare poterit quod jus habet in tenemento petito nichil capiat mulier per breve suum quod si ostendere non poterit recuperet mulier tenementum petitum hoc observato quod si vir absentaverit se & noluerit jus uxoris sue defendere vel invita uxore reddere voluerit si uxor ante judicium venerit parata petenti respondere & jus suum defendere admittatur uxor. Eodem modo si tenens in dotem per Legem Anglie vel aliter ad terminum