Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/126

Haec pagina nondum emendata est
80 Stat. I.
A. D. 1285.
Anno decimo tertio Edwardi I.
Ex Rot. in Turr. Lond.

nementi contra formam doni imposterum faciendam locum habet & ad dona prius facta non extenditur. Et si finis super hujusmodi tenemento imposterum levetur ipso jure sit nullus nec habeant heredes aut illi ad quos spectat reversio licet plene sint etatis in Anglia & extra prisonam necesse apponere clameum suum.

CAP. II

Quia domini feodorum distringentes tenentes suos pro serviciis sibi debitis multotiens gravantur per hoc quod cum tenentes sui districtionem suam per breve vel sine brevi replegiaverint ac ipsi domini cum ad querimoniam tenentium suorum ad comitatum vel ad aliam curiam habentem potestatem placitandi placita de vetito namio per attachiamentum venerint & rationabilem & justam districtionem advocaverint per hoc quod tenentes deadvocant nichil tenere nec clamant tenere de eo qui districtionem fecit & advocavit remansit qui distrinxit in misericordia & tenentes sui quieti quibus pro ilia deadvocatione per recordum comitatus sive aliarum curiarum que recordum non habent pena infligi non potest.

Decetero provisum est & statutum quod cum hujusmodi domini in com' vel hujusmodi cur' justitiam de hujusmodi tenentibus suis consequi non possint quam cito attachiati fuerunt ad fectam tenentium suorum concedatur eis breve ad ponendum loquelam illam coranj Justiciariis coram quibus & non alibi justitia hujusmodi dominis exhiberi poterit Et inferatur causa in brevi quia talis disrinxit in feodo suo pro serviciis & consuetudinibus sibi debitis nec per istud statutum derogatur legi communi usitate que non permisit placitum aliquod poni coram Justic' ad petitionem defendentis. Quia licet prima facie videbatur tenens adtor & dominus defendens habito tamen respectu ad hoc, quod dominus distringit & sequitur pro serviciis & consuetudinibus sibi a retro existentibus realiter potius apparebit actor sive querens quam defendens. Et ut in certo sint Justiciarii de qua recenti seisina poterunt domini advocare rationabilem distriftionem super tenentes suos decetero concordatum est quod rationabilis districtio advocari poterit de seisina antecessorum suorum vel predecessorum a tempore quo breve nove disseifine currit. Et quia aliquando contingit quod cum tenens postquam replegiaverit averia sua averia ilia vendit vel elongat quo minus returnum fieri possit domino distringenti si adjudicetur.

Provisum est quod vic' aut ballivi de cetero non recipiant a conquerentibus solummodo pleg' de prosequendo antequam deliberationem faciant de averiis set etiam de averiis retornandis si adjudicetur returnum. Et si quis alio modo pleg' receperit respondcat ipse de pretio averiorum & habeat dominus distringens recuperare per breve quod reddat ei tot averia vel tot catalla & si non habeat ballivus unde reddat reddat superior suus. Et quia aliquando contingit quod postquam adjudicatum fuerit