Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/124

Haec pagina nondum emendata est
78 Stat. I.
Anno decimo tertio Edwardi I. A. D. 1285.

pars omissia est, non Latinae



STATUTUM WALLIE. See Appendix.


STATUTA REGIS EDWARDI edita apud Westmon' in Parliamento suo Pasch. Anno Regni sui tertio decimo.
Ex Rot. in Turr. Lond. m. 46.

CUM super Dominus Rex in quindena sancti Johannis Baptiste anno regni sui sexto convocatis Prelatis Comitibus Baronibus & consilio suo apud Glouc' quia multi de regno suo exheredationem patiebantur eo quod in multis casibu ubi remedium apponi debuit prius non suit per predecessores suos aut ipsum remedium provisum quedam statuta populo suo valde necessaria & utiliat edidit per que populus suus Anglicanus & Hibernicus sub suo regimine gubernatus celeriorem justitiam quam prius in suis oppressionibus consecutus est ac quidam casus in quibus lex deficiebat remanserunt non determinati quedam enim ad reprirmendum oppressionem populi remanserunt statuenda Dominus Rex in parliamento suo post Pasch annno regni sui tertio decimo apud Westm' multas oppressiones & legum defedtus ad suppletionem predictorum statutorum apud Glouc' editorum recitari fecit & statuta edidit ut patebit in sequenti.

CAP. I.

IN primis de tenementis que multotiens dantut sub conditione videlicet cum aliquis dat terram suam alicui viro & ejus uxcri & heredibus de ipsis viro & muliere procreatis adjecta conditione expressa tali quod si hujusmodi vir & mulier sine herede de ipsis viro & muliere procreato obissent terra sic