Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/116

Haec pagina nondum emendata est
70
A.D. 1278.
Anno sexto Edwardi I.
Cotton MS. Claudius, D. 2.

dampna post impetrationem brevium contra eos qui tenuerunt post statutum licet antecessores sui prius inde obierint seisiti. De inquisicione facienda que tangit illos qui sunt infra etatem currat statutum sine temporis limitacione. De terris alienatis per illos qui tenent per legem Anglie currat statutum de hujusmodi terris alienatis post statutum illud publicatum.

Eodem modo currat statutum de terris uxoris alienatis per virum ubi finis non est levatus.

De terris dimissis ad feodi firmam reddendo inde annuatim quartam partem veri valorij currat statutum tam de terris dimissis ante statutum quam post statutum dum tamen tenens detinuerit ultra duos annos post statutum editum id quod solvere debuit dimissori per annum juxta scriptum convencionis illius.

De pena vasti in omnibus preterquam in dotibus & custodiis intelligatur de vastis factis post statutum. Et in pena reddendi triplum in casibus vasti de custodiis & dotibus intelligatur de vastis factis post statutum.

De illis qui alienant dotem suam intelligatur post statutum. Dat' apud Glouc' die dominica proxima post sestum sancti Petri ad vincula Anno regni Regis Edwardi sexto.


A Statute of Quo Warranto, made at Glouceſter, Anno 6 Edw. I.[1]

Pars primo omissia est

II. Rex vic' salutem. Cum nuper in parliamento nostro apud Westmonafterium, per nos & concilium nostrum provisum sit & proclamatum, quod prelati, comites, barones, & alii de regno nostro, qui diversas libertates per chartas progenitorum nostrorum regum Anglie habere clamant, ad quas examinandas & judicandas diem præfixerimus in eodem parliamento, libertatibus illis taliter uterentur, quod nihil sibi per usurpationem seu occupationem accrescerent, nec aliquid super nos occuparent. Tibi precipimus, quod omnes

illos de comitatu tuo libertatibus suis, quibus hucusque rationabiliter usi sunt, uti & gaudere permittas in forma prædicta, usque ad proximum adventum nostrum per comitatum predictum, yel usque ad proximum adventum justiciariorum itinerantium ad omnia placita in comitatu, vel donec aliud inde præceperimus: salvo semper jure nostro cum inde loqui voluerimus. Teste, &c.

Item Pars tertius omissia est, non Latinae

IV. Rex vie salutem. Præcipimus tibi, quod per totam ballivam tuam, videlicet, tam in civitatibus, quam in burgis, & aliis villis mercatoriis, & alibi, publice proclamari facias, quod omnes illi qui aliqiias libertates per chartas progenitorum nostrortim regum Angliæ, vel alio modo, habere clamant, sint coram justiciariis nostris ad primam assisam, cum in partes illas venerint, ad ostendendum quomodo hujusmodi liber-

<references>

  1. This is a Translation of the first Part of the Statute of Gloucester, as entered on the Roll, and has been printed in the former Editions by Mistake, as of 30 Edw. 1.