Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/109

Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1276.
Stat. 3. 63
Anno quatto Edwardi.
CAP. IV.

De purpresturis, seu occupaeionitus quibuscunque factis super dominum Regem, sive in libertate, aut in aliis, concordatum est, quod tempore regis definitum erat, & consideratum, quod ubi occupatores supsrsites erant vel fuerunt, Rex deplane resumat reqri taliter occupatam de manibus pccupantium, quod & in Curi?; domini Regis de cetero observetur; & si quis de hujusmodi resumpcionibus conqueratur, prout justum fuerit, audiatur

CAP. V.

De Bigamis, quos qominus [Papa']in consilio Lugdunensi omni privilegio clericali-priraverit, per constitucionem inde editam, & unde quidam Prelati illos, qui fuerunt effecti bigami ante predictam constitucionem, & de felonia rectati fuerunt, tanquam clericos exigerunt sibi liberand'; concordatum est coram Rege & consilio suo, quod constitucio illa intelligerida est, quod sive effecti sint bigami ante prwdictam constitucionem, sive post, non liberenter Prelatis, immo fiat.de justicia, sicut de laicis.

CAP. VI.

In cartis autem, ubi continetur dedi et concessi tale tenementum sine homagio vel sine alia clausula continente Warantiam, & tenend' de dolatoribus & heredibus suis per certa servicia; concordatum est per eosdem, quod donator & heredes sui teneantur ad warantizand'. Ubi autem continetur dedi concessi, tenend' de capitalibus dominis, aut de aliis quam de feoffatoribus vel heredibus suis, nullo servicio sibi retento, sine homagio, vel sine dicta clausula, heredes sui non teneantur ad warantizand'; ipse tamen feoffator [in vita sua] ratione doni sui proprii, teneatur ad warantiam. Predicte autem constituciones edite fuerunt in parliamento post festum sancti Michaelis, anno regni regis E. filii regis H. quarto, [& extunc habebunt locum.']