Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/99

Haec pagina emendata est
95
mater educatrix.

O quid ais, mea lux, adeo crudelis haberi
Vis, natos matri ut iuvet eripuisse tenellos?
In caput ante suum labentur flumina retro
Quam te tale sinam facinus committere; leto
Ipse brevi natos videas occumbere acerbo;
Mater, vae miserae, compleret questibus auras,
Nulla habitura dehinc raptae solatia prolis.
Mors veluti te, vel peior morte auferat error
Si mihi, luctu amens exosaque luminis auras 90
Finire optarem per quaevis funera vitam:
Una salus tenera nunquam abscessisse parente.
Nunc succis quas hortus alit felicibus herbas
Hic tueare licet, quarum tibi nomina pandam.
Crede mihi, usus ab his petitur non sola voluptas.
Fercula enim quaedam sunt optatissima mensis,
(Nil pueri moror has irritamenta gulosi)
Plerasque, in promptu non est comprendere dictis,
Humanis adhibet morbis medicina levandis.
Tu pro, nate, tuo captu discenda capesse; 100
Atque huc verte oculos. Cernis quas ordine plantas
Digessit cultor? pluviae his dare signa futurae
Copia facta[1]. Puer non hactenus hiscere quidquam
Ausus, discendi miro torquetur amore.
Ne remorere, parens, rogat, et quae nomina, quoque
Haec fiant iam pande modo: tunc illa secuta est.
Corchorus[2] huic nomen, nomen convolvulus[3] illi,
Quas passis foliis pluvia impendente videbis.

  1. Piante barometriche.
  2. Anagallis arvensis.
  3. Convolvulus arvensis.