Clamosae ante ortum linquuntur moenia solem
Parthenopes, quaque Herculeam via ducit ad Urbem[1]
Est iter: herculeum cupido meta ultima litus.
Haec loca flammato quondam vastata Vesevo
Obruta quum cinere exitio dedit oppida, centum
Quae steterant annos, nigroque bitumine campos
Alte, armenta viros infando funere mersit;
Culta modo arva tenent: silvis quin obsita tellus
Frugiferis, poma Hesperidum non invidet hortis;
Omnia ubi, Vertumne, tuis, ubi cuncta renident 30
Muneribus cumulata tuis, Pomona, sed omnes
Pompeiana, inter, socia spatiatur in ulmo
Vitis, nectareum Lacrymae[2] latura saporem;
Pinguibus et passim ficulna exuberat arbos
Fructibus: hisque tamen facies non una colorque.
Castaneae[3] rubet in morem pars, altera duro
Cortice vix sese, visuque nigerrima[4], condit
Fronde sub hirsuta; cerae pars magna cadentique
Assimilis pendens (genus hoc ad litora Teucris
Vectum nostra ferunt, Troiaeque a nomine nomen)[5] 40
Colla plicat lacrymans, laceros ostentat et artus.
Haec vos ficus alit, dulces mea cura volucres,
Effetas alio postquam sub sidere praeda
Uberior, nostrique vocat clementia coeli,
Agmine cum toto migrantes gentis adulto.
Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/89
Haec pagina emendata est
85
ficedulae.