Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/82

Haec pagina emendata est
78

CROFFOTANNEROMACHIA.1

Nihil est ab omni parte beatum.

Bella novis pugnata armis, concurrerit actus,
Musa, quibus fatis orbis uterque, cane;
Binis ut data sit res, lisque dirempta duello,
Dum Batavi hinc mittunt inde America suum.
Defendit Tannerus aquam, urbs Hollanda cachinnat,
Accipit unda illum pellere quando famem.
Itala crediderat, germana, hispanaque pubes
Vitam hoc mortales degere posse modo.
At non emunctae fertur quae Hollandia naris,
 10Haud nimium pulchris, credula principiis.
Inde irae: ast inter censores eminet unus
Tanneri famam qui lacerare solent.
Quid tua falsa, inquit, iactas ieiunia? Croffus,
Desine me veri ludere imaginibus.
Anne tuos, versute, dolos nos posse latere
Reris? non aqua, ius arcuit interitum.
Cumque videreris toto proflare soporem
Pectore praebebat pabula amica manus.
Per cava fulcra tori iucundo subdolus haustu
 20Iuscula sugebas, ubera quale puer.
Peius aqua nihil est! nihil est quod viscera torquet
Acrius; illa velut corpora virus edit.
Infelix optat sitiens hydropicus undam,
Nec levat, auget enim dum bibit ille sitim.