Haec pagina emendata est
68
physiophilus.
Lingentem, visusque sibi, simul ora fricantem 160
Clunibus innisam: certis hinc tempora signis
Coniectat, pluviosve dies, vel aperta serena.
Si malas pes a fronte ad setosa laboret
Labra linire, dies equidem sperare coruscos
Fas erit, et sudam pluviis sine nubibus aethram;
Si vero hos temnat fines, perque occiput alte
Et vagus exsuperet, patulas ac atterat aures,
Omnia tum rauco misceri murmure, nimbis
Fervere, et effusi coelo demittier imbres.
170Quid dicam, extremo cum sol devexus olympo,
Lumine purpureo, transvectus culmina montis,
Occiduas sine nube plagas perfundit et auro,
Quae me laeta manent spectacula? iam eminus agni