Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/154

Haec pagina nondum emendata est
146
ROM. AMAS. DE LAT. LING.

& auspiciis, Clementis etiam .VII. Pont. Max. consilio, prudentia, autoritate, universam Italiam pacatam, atque omnium periculorum metu vacua[m] fore. Quae vero vobis ad hanc provinciam capessendam praesidia desse possunt? Ingenia sane vestra longe coeterarum gentium ingeniis antecellunt: Civitas certe haec, in quam discendi studio incitati convenistis: cum pacata est, & quieta, ac rerum omnium copiis exuberans; tum bonarum artium praeceptis atque instituitis, praestantissimisque dice[n]di ac intelligendi magistris abundat. De me vero ta[n]tum bobis policeri posse videor: in vestris studiis instituendis, ac ad latinae linguae copiam deducendis, quantu[m] a summa doctrinae laude absim, tantum me a summa ignaviae ac negligentiae reprensione abfuturum. Postremum illud est, ut vos moneam: duo esse eorum hominum genera, qui vos a Latina lingua capessenda deterreant: Unum eorum, qui cum, quemadmodum in Graecoru[m] proverbio est: aulaedi sint, quod citharoedi fieri non potuerunt: vestra ingenia suorum infirmitate metiuntur. Alterum eorum, qui quae ipsi honoris, fortunae, nominis ornamenta consecuti sunt, ea vobis magnopere invideant: Quorum alterum contemnendum: Alterum etiam odio habendum censeo.

ROMVLI