Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/152

Haec pagina nondum emendata est
144
ROM. AMAS. DE LAT. LING.

dicam, multo maximam eos scriptorum fuoru[m] partem latina lingua c[n]texuisse: Sed non ne ii nihil suae plusquam ei convenire videretur, tribuentes, quantum ope, studioque suo eniti, atque efficere potueru[n]t, eandem latinam temporum ruina iam prope oppressam, ac sepultam erexerunt, & excitarunt? QUorum postea vestigiis inhaerentes doctissimi, & eruditissimi totius Italiae homines, eandem linguam tam diligenter & accurate, tam etiam feliciter excoluerunt: ut mihi munitam iam, & mollem vobis ad ea[m] in pristinum decus, ac dignitatem restituendam via[m] reliquisse videantur: Videte igitur, ne quam illis pulchrum fuerit latinas literas lapsas restituisse: aff lictas excitasse: iacentes erexisse: tam vobis turpe sit, confirmatas iam & florentes tueri, & conservare non posse. At illud quidem ipsa vobis ratio facile persuadere potest: si latinae linguae (quod Di omen obruant) consuetudo, qua maxime scientiarum varietas co[n]tinetur, de medio tollatur: brevi quicquid inter nos adhuc humanitatis viget, optimarumque arium interiturum. Vos appello Italici nominis iuvenes: vos inquam appello: quos in primis eloquentiae appententes, atque avidos esse decet: Pati ne vos potestis, eam linguae gloriam, quae propria maioru[m] vestrorum fuit, profugam, neque magis temporum iniquitate, quam quorundam hominum perversitate,