Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/150

Haec pagina nondum emendata est
141
ROM. AMAS. DE LAT. LING.

Ostendi deinde latinam linguam colere, non esse, quod ipsi interpretantur, maiorem quam patriae & nativae honorem habere: sed cum utraque patria sit, veriorem & incorruptiorem, falsae ac pollutae temporum vitio, anteponere: Atque id esse propemodu[m] ex oris dignitate, ac matronali, vel etiam regali cultu, & ornatu, veram matrem agnoscere, deformem, fictam, & ac nudam etiam, & inopem, atque eam, quae ne lingua quidem recte nominari possit, ad plebeia plane & vulgaria opera amandare. Ad haec ostendi, non fraudari linguae latinae studio, liberalium arium, ac scientarum genus ullum, vel minima temporis eius parte, quod in iis artibus consumendum sit: cum sit omnino ea lingua, quae illae traditae sint, cognoscenda: Ad linguam vero intelligendam prope necessarium esse scribendi exercitationem: cum praesertim gravissimae saepe res oratione sint pertractandae: quas nullo [acto sustinere possit styli popularis infirmitas. Ostendi postremo & necessariam esse eius linguae cognitionem, qua internuncia & interprete, cum exteris nationibus qua[m] facillime coniugimur: Et eam adipisci no[n] esse tam infiniti, quam isti fingunt, laboris: Cum tam multi & nostri, & patrum nostrorum aequales, plurimis & pulcherrimis monimentis, eam se non difficillime consecutos testatum reliquerint. Quid iam igitur