Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/119

Haec pagina nondum emendata est
111
VSV RETINENDO ORATIO SCHOLA .I.

nati et educati sumus, contemnere; alienam tanto studio colere et ornare: Perinde ac si non matribus aut nutricibus educationis gratiam, sed alienae cui mulierculae referremus. Non expedire, quod temporis aut operae, optimarum ac humanae vitae aptissimarum artium studiis cognoscendis impendi tanto utilius fit, id totum in ea lingua percipienda, quae cum paucis nobis communis futura sit, consumere. Quod caput est: non esse multam operam co[n]ferendam, in linguam minime illam quidem necessariam, cognitu vero adeo difficilem, ut a Romani Imperii interitu, ad haec usque tempora, quibus r(?)euixisse quodam modo latinas literas putabamus, nemo eam satis adeptus esse videatur. Haec illi pro acumine suo, ac prompta dicendi facultate subtiliter disputant, et copiose: Atque haec ad vulgaris linguae tanquam arcem muniendam, fundamenta iaciunt: quae si tam firma iudicabitis, ut nullis prorsus rationibus convelli posse videa[n]tur, acta scilicet mihi res rest: nulla ego amplius ope possum resistere: quin de vetere possessione lingua latina deiiciatur: nullam post hac litem intendo: nihil experior: aequo animo iudicatum soluo. Sin illorum vobis argumenta, speciosiora visa fuerint, quam veriora, arguitora, quam graviora, tunc obsecrabo vos audito res, atque obtestabor, ne ulla hominum autoritate inducti,