Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/118

Haec pagina nondum emendata est
110
ROM. AMAS. DE LAT. LING.

loquendi ac scribendi cura, disputando & adhorando removisse. Quae res effecit, ut cum pulcherrimam, & dignitatis plenissimam linguam, de reliquis opibus suis in dubium venire animadverterem, caeteris, quorum nunc maxime patrocinio indigebat, lentius ac negligentius id ferentibus, ne ad latinae lingae perniciem haec opinio latius serperet, statuerim hodierno die vestra fretus aequitate, et illorum de toto hoc genere sententiam, et meas contra illam rationes, iudicio prudentiaeque vestra committere. Atque ob eam in primis causam, ut optimi quique ac literatrum studiosissimi adolescentes, quorum animum ancipiti sententia pe[n]dere animaadverti, Utram linguam in posterum studiosius colant, facilius possint statuere. Ac primum quibus illi rationibus nisi, vulgarem hanc suam linguam in loquendi ac scribendi veluti regno collocare conentur, diligenter cognoscite. Novum esse aiunt & priscis temporibus omnino inusitatum: ut singulae nationes pluribus, quam singulis idiomatis (sic .n. Graeca voce proprias cuiusque linguae formas appellamus) in scribendo aut loquendo utantur. Latinam ipsam linguam iam nobis peregrinam esse: vulgarem patriam: de sua non bene mereri, qui maiorem illi, quam huic honorem habeant. Neque aequum neque pium esse, eam ipsam linguam, in qua