qui venire differet vel recusaret venire, pro qualibet vice. Et si dicti suprastantes, qui erunt super dieta moneta approbanda, essent in discordia cum dicto domino Bitto Bulgano, conductore monete, vel aliquo de socijs ejusdem de approbanda dieta moneta quod dominus Potestas et Capitaneus teneantur ad voluntatem dicti domini Ritti Bulgani vel suorum sociorum et ad ipsorum requisitionem accipere Fratres regulares, qui debeant preesse sazis faciendis et tenendis. Et elligantur eo casu per Potestatem et Capitaneum viginti boni homines et legales de sapientioribus et utilioribus cambii civitatis Bononie, etatis quinquaginta annorum, vel ab inde supra; et quod dicti sapientes vel major pars eorum laudaverint et approbaverint, id servetur. Item quod predictus dominus Bittus Bulganus, et ejus socij qui sunt originarii civitatis Florentie, possint libere venire, stare et redire in civitate et de civitate Bononie et ejus distri ctu et defferre et defferri facere bolzonem, argentum, vel ramum ad civitatem Bononie pro moneta facienda et e[o]rum nuncii possint similiter venire, stare et redire sine fraude, portando tamen bolzonem, argentum, vel ramum pro predicta moneta facienda et non possit iniuriari, molestari, vel intradici in personis et rebus modo aliquo, vel ingenio, vel occasione alicujus represalie vel bannj. Item quod predicto domino Bitto Bulgano vel sociis non possit imponi aliquod tolloneum, vel dacium, vel passadium, aut tolli pro argento vel bolzone aut ramo, quod haberent vel differrent in civitate Bononie, vel districtu pro moneta facienda. Et quod possit dictus dominus Bittus Bulganos et ejus socij habere operarios et monetarios pro dieta moneta facienda undecumque voluerint ad eorum voluntatem, ita quod non possint impediri aliquo modo per aliquem vel aliquos; et specialiter occasione alicuius represalie vel banni dati alicuj universitati, vel domino alicuius loci, nisi essent in banno communis Bononie aliis occasionibus. Item quod si civitas Bononie esset in aliquo rumore, quod Deus avertat, et tunc ipsi domino Bitto Bulgano vel suis socijs vel nuncijs per forciam esset aliquid acceptum, quod Commune Bononie debeat ei vel eis satisfacere de omni eo, quod probaverit, vel probatum fuerit per vim sibi acceptum fore, ipsum vel ipsos conservare indepmne
Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/396
Haec pagina nondum emendata est