Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/390

Haec pagina nondum emendata est

fraude in predicta moneta et eam custodire et salvare et ce- tera omnia attendere, que in brevi prò eis facto vel fucturo continebuntur, et ut omnes alit qui ad ipsam monetam exi- stent, licet non sint operarij jurent, eam monetam et omnia que in ipsa moneta sunt vel erunt custodire et salvare bona fide et sine omni fraude et quod furtum nec fraudem facient nec facienti consentient aliquo modo vel ingenio, et si scri- verint aliquem vel aliquos illud fecere velie bona fide ei vel eis vetabitur et manifestabunt potestati Bononie et consulibus mercatorum et campsorum et Superstantibus vel uni eorum bona fide sine omni fraude quam cicius poterunt. Expensas omnes ufficialium et carbonis et incisorum et sazatorum et funditorum et omnes alias expensas ad utilitatem monete in scriptis ponam vel ponere faciam et ad omnia alia que vi- debo et cognoscam per me vel per alium, que pertineant ad utilitatem monete faciam, et operabo bona fide sine omni fraude et singulis vj mensibus rationem inquiram ab Aide- brandino et ab ejus sociis vel ab ilio qui esset loco Alde- brandini ; et lucrum totum, quod invenero potestati Bononie vel cui voluerit potestas et consolibus mercatorum et camp- sorum [manifestabo]. Nec Societatem aliquam habebo, nec tenebo nec aliquem eam facere consentiam cum aliquo qui ad monetam stabit et si scivero aliquem contrafacere pote- stati Bononie et consulibus mercatorum et campsorum quam cicius poterò, manifestabo. Et meum cambium et meorum sociorum, si eum emam vel emere faciam bona fide sine aliqua fraude ad utilitatem monete equaliter, secundum quod alienum cambium civium, emam vel emere faciam et non plus et solutionem equaliter mihi et omnibus aliis faciam et non aliter. De mobilia autem monete nulli mutuabo vel mu- tuari consentiam. Et si quid additum vel mutatum vel dimi- nutum erit a potestate Bononie qui nunc est vel prò tempore erit vel rectoribus Bononie et consulibus mercatorum et campsorum Bononie, qui nunc sunt vel prò tempore erunt, buie brevi de diminuto sive absolutus et de addito et mu- tato, sicut additum et mutatum erit, tenear. Anno domini millesimo ce. viiij die xv intrante mense martii indictione vij in palatio Comunis Bononie coram D. Uberto judice et vicario domini Henrici comitis Bononie pò-