Iam sólis aestu cándor cum liquésceret[1]
Non. 334, 32 ‘liquidum rursum significat molle et fluxum ...’
Laté longeque tránstros nostros féruere[2]
Non. 503, 19 ‘ab eo quod est feruit, breuiato accentu feruere facit, ut spernit spernere ...’
Vós qui astatis óbstinati ....... 50
Festus p. 193 M, ‘obstinato, obfirmato, perseueranti ...’
Ex incertis quaedam licere etiam comoediae adscribi consentaneum (cf. Leo Plaut. Forsch. 83).
Mále parta male dílabuntur.
Pauli Festus p. 222 M. ‘partus et pro nascendo ponitur et pro parato.’ Cicero Phil. II 27, 66 ‘sed ut est apud poetam nescio quem ...’ Pseudoacro ad Hor. carm. III 24, 61 ‘quae per scelus adquiruntur congreganti nihil prosunt, dum relicta indignis heredibus per luxuriam consumuntur, ut: male p. m. d.’ cf Plauti Poen. 834.
Mare ínterbibere
Isidorus Orig. V 26 ‘praepositionem inter pro e ponebant antiqui.’
Dubií fauentem pér fretum intro cúrrimus.[3]
Non. 205, 27 ‘fretum ... masculini ...’