Pagina:Ribbeck - Scaenicae Romanorum Poesis Fragmenta, Vol 1, 1897.djvu/22

Haec pagina emendata est

ad famil. V 12 ‘placet enim Hector ille mihi Naeuianus, qui non tantum laudari se laetatur, sed addit etiam a laudato uiro.’ Idem ad famil. XV 6 ‘laetus sum laudari me, inquit Hector, opinor, apud Naeuium, abs te, pater, a laudato uiro. Ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude uixerunt.’ Seneca epist. 102, 16 ‘cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse laudari a laudato uiro, laude digno ait.’ Cf. Symmachi Epist. I 3 IX 110.

IPHIGENIA

Pásso uelo uícinum, Aquilo, <Oréstem> in portum fér foras.[1]

 Non. 370, 25 ‘passum, extensum, patens ... Neuius Efigenia ...’

LVCVRGVS
I

Tuós qui celsos términos tutánt ..

 Non. 476, 9 ‘tutant ... N. Lycurgo ...’ (Lecurgo Leid.).

II

Alté iubatos ángues inlaesaé gerunt.[2]

 Non. 191, 16 ‘angues masculino genere ... N. Lucurgo ...’ (lycurgo ψ).

III

Líberi <sunt>: quáque incedunt, ómnis aruas ópterunt.[3]

 Non. 192, 29 ‘arua ... feminino.’

  1. passo uel hoc uicinum aquilone hortum (ortum B) fer foras ω, ubi uelo Junius (an uelod?), Aquilo in portum fert Mercerus, Aquilo, med ipse olim conieci. cf. coroll. XI. passo uelo hinc i nunc, aquilo, Orestem e portu f. f. Havet.
  2. iubatos Junius iugatos ω   inlaesae Bothius in sese ω cf. cor. com. CXII.
  3. Liberi Mercerus lib. II ω: fortasse Liberi nomen cavillatur nuntius   quaqua Mercerus quacumque Vossius   an senarios mavis Liberi: | i quaque?