Pagina:Ribbeck - Scaenicae Romanorum Poesis Fragmenta, Vol 1, 1897.djvu/11

Haec pagina emendata est
PRAEFATIO


Thesaurus Latinitatis, qui auspiciis consociatarum academiarum Teutonicarum quinque conditur, me movit, ut perpoliendorum scaenicae Romanorum poeseos frustorum laborem ingratum et infinitum tertio conatu susciperem. qua in re quid vel apparatu augendo contrahendo corrigendo vel reliquiis ipsis constituendis praestiterim penes doctos iudicium esto.

Monenda pauca restant. scilicet brevitatis causa Nonianos codices siglis notavi usitatis, nisi quod Guelferbytanum, quem alter editorum G, alter V nuncupat, malui ut olim littera W signare. praeterea omnes ω comprehendit libros manuscriptos, ψ bonos plerosque, χ deteriores, φ reliquos omnes praeter nominatim laudatos. eum qui anno 1878 apud B. G. Teubnerum Nonium edidit nota χ intellegi volo.

Buechelerum meum, qui perlustrandis plagulis novisque inventis iterum de hac quoque litterarum Latinarum parte optime meruit, non aegre laturum spero, quod nomen eius in quavis fere pagina obvium detruncare libuit.