Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/392

Haec pagina nondum emendata est

380 LETTRE DE PIE IX.


mutuo fraternae caritatis affectu se invicem honore praevenientes. Dei gloriae, et animaram saluti unanimiter, ac studiosissime inserviant.

Habetis quae pro impensissima Nostra erga Vos, et fideles istius vastissimi Imperii populos caritate Vobis, Dilecti Fiiii Nostri, ad Venerabiles Fratre, nunc potissimum significanda censuimus , ac pro certo habemus? Vos pro egregia vestra virtute, religione, pietate, ac perspecta in Nos et hanc Petri Cathedram fide et observantia hisce paternis Nostris desideriis, monitisque quam libentissime, et cumulatissime esse obsequuturos. Ac plane non dubitamus , quin vos omnes , Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Pastorum Principem Christum Iesum continenter intuentes , qui se humilem et mitem corde est professus , quique dedit animam suam pro ovibus suis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia Eius , contendatis totis viribus Illius exempla sectari, documenta obsequi , et gregi curae vestrae commisso assidue advigilare, in omnibus laborare, ministerium vestrum implere, et quaerere non quae vestra sunt, sed quae Christi lesu, neque iam ut dominantes in Cleris, sed uti Pastores, immo Patres amantissimi, et facti forma gregis ex animo nihil tam molestum, tam impeditum , tam arduum unquam fore putetis, quod in omni patientia, mansuetudine, lenitate, prodentia ferendum, expediendum ac providendum pro vestrarum ovium salute non curetis. Nos interim in humilitate cordis Nostri haud omittimus assiduas fervidasque demebtissimo luminum, et misericordiarum Patri Deo totius consolationis adhibere preces, ut uberrima quaeque suae Bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves Vobis concreditas copiose descendant.

Cuius divini praesidii auspicem et propensissimae aeque ac studiosissimae Nostrae in Vos voluntatis testem Apostolicam Benedictionem ex imo corde depromptam Vobis singulis, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, cunctisque istarum Ecclesiarum Clericis, Laicisque fidelibus peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 17 Martii Anno 1856 Pontificatus Nostri Anno Decimo.