Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/390

Haec pagina nondum emendata est

378 LETTRE DE PIE IX.


potestatibus subditi esse et obedire debent in iis omnibus, quae Dei, et Ecclesia: legibus minime adversantur. Pergite vero, ut facitis, cum summa vestri nominis laude, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, accuratam vestrarum Dioecesium relationem statutis temporibus ad Nostram Concilii Congregationem mittere, ac Nos de rebus ad ipsas Dioeceses pertinentibus diligenter certiores facere, ut maiori cum vestrae, tum earumdem Dioecesium utilitati providere possimus. Nobis autem innotuit in quibusdam germanici territorii Dioecesibus aliquas circa parochiarum potissmum collationem invaluisse consuetudines, et nonnullos ex Vobis optare, ut huiusmodi consuetudines serventur. Nos quidem propensi sumus ad adhibendam indulgentiam, postquam tamen easdem consuetudines ab unoquoque Vestrum speciatim, ac perdiligenter expositas debito examine perpenderimus, ut eas intra illos permittamus limites, quos necessitas, et pracipua locorum adiuncta suadere poterunt, cum pro Apostolici Nostri ministerii munere curare omnino debeamus, ut Canonicae praescriptiones generatim sedulo observentur.

Antequam finem huic Nostrae Epistola faciamus, qua Vos omnes Austriaci Imperii Sacrorum Antistites alloqui summopere gaudemus, Nostrum ad Vos sermonem praesertim convertimus , Venerabiles Fratres Archiepiscopi et Episcopi, qui in eodem nobilissimo Imperio morantes, ac Nobiscum in vera fide, et catholica unitate coniuncti, et huic Petri Cathedrae adheerentes Orientalis Ecclesiae ritus et laudabiles consuetudines ab hac Sancta Sede probatas, seu permissas, colitis. Compertum exploratumque Vobis est quo in pretio haec Apostolica Sedes vestros semper habuerit ritus, quorum observantiam tantopere inculcavit, quemadmodum luculenter testantur tot Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum decreta et Constitutiones, inter quas commemorare satis est Litteras Benedicti XIV Praedecessoris pariter Nostri die 26 Julii Anno 1755 editas, quarum initium « Allata » et Nostras die 6 Ianuarii Anno 1848 omnibus Orientalibus missas, quae incipiunt « In suprema Petri Apostoli Sede. » Itaque Vos etiam summopere excitamus, ut pro eximia vestra religione et episcopali sollicitudine ministerium vestrum implentes, atque ante oculos habentes ea omnia, de quibus loquuti sumus, vestram omnem curam, industriam et vigilantiam continenter impendatis, ut vester Clerus virtutibus omnibus ornatus, et optimis discipJinis potissimum sacris accurate excultus in sempiternam fidelium salutem quaerendam intentissimo studio incumbat, ut fideles populi instient viam, qua ducit ad vitam, ut quotidie magis sancta augeatur, et amplificetur catholica religionis unio, ut sacramenta administrentur, ac divina celebrentur officia iuxta vestram disciplinam, iis tamen liturgicis libris adhibitis, qui ab hac Sancta Sede probati fuerunt, Et cum nibil Nobis optatius, quam vestris et vestrorum fidelium indigentiis quam libentissime occurrere, ne omittatis ad Nos confugere, Nobisque exponere vestrarum Dioecesium res, et illarum relationem ad Nostram Congregationem fidei propaganda praepositam quarto quoque anno mittere.

Denique, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Vos obtestamur, ut intentissimo studio connitamini magis in dies conservare, fovere , et augere pacem et concordiam inter universum istarum omnium Dioecesium Clerum tum latini, tum graeci catholici ritus, ut omnes, qui militant in castris Domini,