Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/388

Haec pagina nondum emendata est

376 LETTRE DE PIE IX.


lecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ut communibus malis communi bus studiis provide mederi possitis. Etenim ad praecipua cuiusque vestrae Dioecesis damBa reparanda, eiueque prosperitatem promovendam nihil frequenti eiusdem fiioeceseos lustratione, et DioeceBaoae $y nodi celebratione validius esse .probe iotel]igjti& Quae duo quantopere a Concilio praesertim Tri dentino siut praescripta et tacnlcata netninem Vestram fugit. Quamobrem pro spectata vestra in gregem Vobis commissum sollicitudine, et caritate, nihil antiquius habere velitis , quam ex canonicis sanctionibus vestras Dioeceses impensissimo studio invisere, <ot ea omnia accurate perficere., quae ad ipsam visitationem fructuose peragendam omnino pertinent. Quo in munere obeundo Vobis summo pere cordi sit summa cura, ac paternis praesertim monitis, et frugiferis concionibus, aliisque opportu nissimis modis errores, corruptelas, et .vitia, si quae irrepserint, radicitus evellere t omnibus salutis .do cumenta pradbere, dleri .disciplinam sartam tectam que tueri., et fideles spiritaalibus praesertim qui busque subsidiis iuvare, munire, et omnes Christo luor i facere. Nec dissimilem diligentiam impendite .in Dioeeesanis Synodis iuxta sacrorum Canonum normam celebrandis ea praecipue statueates, quae ad maius cuiuBque vestrae Dioecesis bonum spe ctare pro vestra prudentia duxeritis. Ne vero in Sacerdotibus, qui doctrinae et lectioni attendere de bent, quique obstricti sunt officio docendi populum ea , quae «ire omnibus necessarium est ad salu tem, et ministrandi Sacramenta (1), sacrarum di ti) Condi. Trideat. Sess. 33 cep. 14 de Reformat.

sciplinarum studium unquam restinguatur aut lan guescat industria, optatissimum Nobis est, ut a Vo bis, ubi fieri possit, in omhibus vestrarum Dioece sium regionibus, instituantur opportunis regulis congressus de morum praesertim Theologia, ac de sacris Ritibus, ad quos singuli potissimum Presby teri teneantur accedere , et afferre scripto consi gnatam propositae a Vobis quaestionis explicatio nem, et aliquo temporis spatio a Vobis praefiniendo inter se disserere de morali Theologia, deque sa crorum Rituum disciplina, postquam aliquis ex ipsis Presbyteris sermonem de sacerdotalibus praecipue officiis habuerit* Cum autem in vestro grege pro curando operam prae ceteris, manum, auxiliumque Vobis praestent Parochi, quos in sollicitudinis par tem adscitos, et in arte omnium maxima obeunda adiutores habetis, eorum zelum omni studio in flammare ne intermittatis, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ut proprio munere ea qua par est diligentia, ac religione fungantur. Iliis iccirco inculcate, ut nunquam cessent Christianam plebem sibi traditam sedulo pascere divini verbi praeconio, ac Sacramentorum et mqltiformis gratiae Dei dis pensatione , et rudes homines , ac maxime puerulos cbrislianae fidei mysteriis, nostraeque religionis documentis amanter , patienterque erudire , et er rantes ad salutis iter adducere, ut summopere stu deant odia, simultates, inimicitias, discordias, scan dala tollere, et confortare pusillanimes, et visitare infirmos, eosque omni praesertim spirituali ope iuvare, et miseros afflictos, atque aerumnosos conso lari, omnesque exhortari in doctrina sana, et monere, ut religiosissime reddant quae sunt Dei'Deo, et^iiae sunt Caesaris Caesari, docentes quod omnes non sollum propter iram , sed etiam 'propter con scientiam Principibus et