Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/386

Haec pagina nondum emendata est

374 LETTRE DE PIE IX.


haud; ignoretis, viros eruditos a Nobis in religjone. desidentes, et ab, Ecclesia praecisos, in vulgus edere tam divinos libros, quam Sanctorum Patrum opera, concinna illa quidem elegantia, sed saepe , quod maxime est dolendum, vitiata , ac praeposteris commentariis a veritate detorta. Neminem Vestrum latet quantopere Ecclesiae hisce praesertim temporibus intersit idoneos habere ministros, qui vitae sanctitate, et salutaris doctrinae laude praestantes, ac potentes' in opere et sermone valeant Dei, eiusque sanctae Ecclesiae causam strenue tueri, et aedificare Domino domum fidelem. Nihil itaque intentatum est relinquendum, ut iuniores Clerici vel a teneris annis sancte ac docte educentur i quandoquidem nonnisi ex ipsis rite institutis utiles Ecclesiae ministri fieri possunt Quo vero facilius pro eximia vestra religione, ac pastorali sollicitudine accuratam Cleri institutionem, ex qua Ecclesiae bonum, ac populorum salus tantopere pendet, quotidie magis promovere valeatis, ne Vos pigeat exhortari, rogare egregios vestrarum Dioecesium ecclesiasticos, laicosque viros divitiis pollentes , et in rem catholicam praeclare animatos , ut vestrum sectantes exemplum aliquam pecuniae vim perlibenter tribuere velint, quo nova etiam Seminaria erigere, et congrua dote instruere possitis, in quibus adolescentuli Clerici vel ab ineunte aetate rite instituantur.

Nec minori studio, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ea omnia consilia suscipienda curate, quibus vestrarum Dioecesium iuventus cuiusque conditionis, et sexus magis in dies catholico plane modo educetur. Quapropter episcopalis vestrae vigilantiae nervos intendite, ut iuventus ante omnia spiritu timoris Dei mature imbuta, ac pietatis lacte enutrita nedum fidei elementis , sed pleniori sanctissimae nostrae religionis cognitione sedulo excolatur, atque ad virtutem, morumque honestatem, christianaeque vitae rationem conformetur, et ab omnibus perversionis et corruptionis illecebris, et scopulis arceatur. Pari autem sollicitudine ne desinatis unquam fideles populos Vobis commissos opportunis quibusque modis ad religionem et pietatem etiam atque otium excitare. Itaque ea omnia peragito, quibus ipsi fideles populi magis in dies salutari cathplicae veritatis ac doctrinae pabulo icnu triti Deum ex toto oonde diligant» eiusqup mandata apprime servent Sanctuarium eius frequenteras religiose adeant, Sabbata eius sanctificent, m saqpe qua par est veneratione et pietate tum divini Sacrificii celebrationi intersiat, tum ad sanctissima Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta accedant, et .singulari devotione Sanctissimam Dei Genitricem Immaculatam Virginem Mariam prosequantur, et colant, ac mutuam inter se continuam caritatem habentes, et precibus instantes ambulant digne Deo per ,orania placentes, et in omai opere bono fructificantes. Cum autem sacrae Missiones ab idoneis operariis peractae summopere conducant ad fidei, religionisque spiritum in populis .excitandum, tepsque ad virtutis ac salutis semitam revocandos, vehementer optamus, nt illas identidem in vestris Diocesibus agendas curetis. Ac meritas summasque laudes iis omnibus deferimus, qui e vestro ordine io suas Dioeceoses tam salutare sacrarum Missionum Opus tam invexere ex quo divioa adspirante gratia uberes fructus perceptos fuisse gaudemus.

Haec potissimum in isto vestro convento prae oculis habeatis oportet, Di-